LOGOI

Passage

Sallust, Jugurtha 14.p6

lat sallust phi002 perseus lat3

Tantum illud vereor, ne quos privata amicitia Iugurthae parum cognita transvorsos agat. quos ego audio maxuma ope niti ambire fatigare vos singulos, ne quid de absente incognita causa statuatis; fingere me verba et fugam simulare, quoi licuerit in regno manere. quod utinam illum, quoius inpio facinore in has miserias proiectus sum, eadem haec simulantem videam, et aliquando aut apud vos aut apud deos inmortalis rerum humanarum cura oriatur: ne ille, qui nunc sceleribus suis ferox atque praeclarus est, omnibus malis excruciatus inpietatis in parentem nostrum, fratris mei necis mearumque miseriarum gravis poenas reddat. iam iam, frater animo meo carissume, quamquam tibi inmaturo et unde minume decuit vita erepta est, tamen laetandum magis quam dolendum puto casum tuom. non enim regnum, sed fugam exilium egestatem et omnis has quae me premunt aerumnas cum anima simul amisisti. at ego infelix, in tanta mala praecipitatus ex patrio regno, rerum humanarum spectaculum praebeo, incertus quid agam, tuasne iniurias persequar ipse auxili egens an regno consulam, quoius vitae necisque potestas ex opibus alienis pendet. utinam emori fortunis meis honestus exitus esset neu iure contemptus viderer, si defessus malls iniuriae concessissem. nunc neque vivere lubet neque mori licet sine dedecore.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable