Passage
Sallust, Jugurtha 3.p1
lat sallust phi002 perseus lat3
Verum ex iis magistratus et imperia, postremo omnis cura rerum publicarum minume mihi hac tempestate cupiunda videntur, quoniam neque virtuti honos datur neque illi, quibus per fraudem ius fuit, tuti aut eo magis honesti sunt. nam vi quidem regere patriam aut parentis, quamquam et possis et delicta corrigas, tamen inportunum est, quom praesertim omnes rerum mutationes caedem, fugam aliaque hostilia portendant. frustra autem niti neque aliud se fatigando nisi odium quaerere extremae dementiae est; nisi forte quem inhonesta et perniciosa lubido tenet potentiae paucorum decus atque libertatem suam gratificari. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable