LOGOI

Passage

Sallust, Jugurtha 30.p1

lat sallust phi002 perseus lat3

Postquam res in Africa gestas quoque modo actae forent fama divolgavit, Romae per omnis locos et conventus de facto consulis agitari. apud plebem gravis invidia, patres solliciti erant: probarentne tantum flagitium an decretum consulis subvorterent, parum constabat. ac maxume eos potentia Scauri, quod is auctor et socius Bestiae ferebatur, a vero bonoque impediebat. at C. Memmius, quoius de libertate ingeni et odio potentiae nobilitatis supra diximus, inter dubitationem et moras senatus contionibus populum ad vindicandum hortari, monere, ne rem publicam, ne libertatem suam desererent, multa superba et crudelia facinora nobilitatis ostendere; prorsus intentus omni modo plebis animum incendebat.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable