LOGOI

Passage

Sallust, Jugurtha 48.p2

lat sallust phi002 perseus lat3

Erat in ea parte Numidiae, quam Adherbal in divisione possederat, flumen oriens a meridie nomine Muthul, a quo aberat mons ferme milia viginti tractu pari, vastus ab natura et humano cultu. sed ex eo medio quasi collis oriebatur, in inmensum pertingens, vestitus oleastro ac murtetis aliisque generibus arborum, quae humi arido atque harenoso gignuntur. media autem planities deserta penuria aquae praeter flumini propinqua loca; ea consita arbustis pecore atque cultoribus frequentabantur.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable