LOGOI

Passage

Sallust, Jugurtha 49.p1

lat sallust phi002 perseus lat3

Igitur in eo colle, quem transvorso intinere porrectum docuimus, Iugurtha extenuata suorum acie consedit. elephantis et parti copiarum pedestrium Bomilcarem praefecit eumque edocet quae ageret. ipse propior montem cum omni equitatu et peditibus delectis suos conlocat. dein singulas turmas et manipulos circumiens monet atque obtestatur, uti memores pristinae virtutis et victoriae sese regnumque suom ab Romanorum avaritia defendant: cum iis certamen fore, quos antea victos sub iugum miserint; ducem illis, non animum mutatum; quae ab imperatore decuerint omnia suis provisa, locum superiorem, ut prudentes cum inperitis, ne pauciores cum pluribus aut rudes cum belli melioribus manum consererent. proinde parati intentique essent signo dato Romanos invadere: illum diem aut omnis labores et victorias confirmaturum aut maxumarum aerumnarum initium fore. ad hoc viritim, uti quemque ob militare facinus pecunia aut honore extulerat, conmonefacere benefici sui et eum ipsum aliis ostentare, postremo pro quoiusque ingenio pollicendo minitando obtestando alium alio modo excitare, quom interim Metellus ignarus hostium monte degrediens cum exercitu conspicatur. primo dubius, quidnam insolita facies ostenderet — nam inter virgulta equi Numidaeque consederant, neque plane occultati humilitate arborum et tamen inderti, quidnam esset, quom natura loci tum dolo ipsi atque signa militaria obscurati —, dein brevi cognitis insidiis paulisper agmen constituit. ibi conmutatis ordinibus in dextro latere, quod proxumum hostis erat, triplicibus subsidiis aciem instruxit, inter manipulos funditores et sagittarios dispertit, equitatum omnem in cornibus locat, ac pauca pro tempore milites hortatus aciem, sicuti instruxerat, transvorsis principiis in planum deducit. sed ubi Numidas quietos neque colle degredi animadvortit, veritus ex anni tempore et inopia aquae, ne siti conficeretur exercitus, Rutilium legatum cum expeditis cohortibus et parte equitum praemisit ad flumen, uti locum castris antecaperet, existumans hostis crebro impetu et transvorsis proeliis iter suom remoraturos et, quoniam armis diffiderent, lassitudinem et sitim militum temptaturos. deinde ipse pro re atque loco, sicuti monte descenderat, paulatim procedere, Marium post principia habere, ipse cum sinistrae alae equitibus esse, qui in agmine principes facti erant.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable