Passage
Sallust, Jugurtha 54.p1
lat sallust phi002 perseus lat3
Metellus in isdem castris quatriduom moratus saucios cum cura reficit, meritos in proeliis more militiae donat, univorsos in contione laudat atque agit gratias, hortatur, ad cetera, quae levia sunt, parem animum gerant: pro victoria satis iam pugnatum, reliquos labores pro praeda fore. tamen interim transfugas et alios opportunos, Iugurtha ubi gentium aut quid agitaret, cum paucisne esset an exercitum haberet, ut sese victus gereret, exploratum misit. at ille sese in loca saltuosa et natura munita receperat ibique cogebat exercitum numero hominum ampliorem, sed hebetem infirmumque, agri ac pecoris magis quam belli cultorem. id ea gratia eveniebat, quod praeter regios equites nemo omnium Numida ex fuga regem sequitur. quo quoiusque animus fert, eo discedunt, neque id flagitium militiae ducitur: ita se mores habent. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable