LOGOI

Passage

Sallust, Jugurtha 85.p1

lat sallust phi002 perseus lat3

'Scio ego, Quirites, plerosque non isdem artibus imperium a vobis petere et, postquam adepti sunt, gerere: primo industries supplices modicos esse, dein per ignaviam et superbiam aetatem agere. sed mihi contra ea videtur: nam quo pluris est univorsa res publica quam consulatus aut praetura, eo maiore cura illam administrari quam haec peti debere. neque me fallit, quantum cum maxumo vostro beneficio negoti sustineam. bellum parare simul et aerario parcere, cogere ad militiam eos quos nolis offendere, domi forisque omnia curare et ea agere inter invidos occursantis factiosos opinione, Quirites, asperius est. ad hoc, alii si deliquere, vetus nobilitas, maiorum fortia facta, cognatorum et affinium opes, multae clientelae, omnia haec praesidio adsunt; mihi spes omnes in memet sitae, quas necesse est virtute et innocentia tutari; nam alia infirma sunt. et illud intellego, Quirites, omnium ora in me convorsa esse, aequos bonosque favere — quippe mea bene facta rei publicae procedunt —, nobilitatem locum invadundi quaerere. quo mihi acrius adnitundum est, uti neque vos capiamini et illi frustra sint. ita ad hoc aetatis a pueritia fui, uti omnis labores et pericula consueta habeam. quae ante vostra beneficia gratuito faciebam, ea uti accepta mercede deseram, non est consilium, Quirites. illis difficile est in potestatibus temperare, qui per ambitionem sese probos simulavere; mihi, qui omnem aetatem in optumis artibus egi, bene facere iam ex consuetudine in naturam vortit.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable