LOGOI

Passage

Sallust, Jugurtha 85.p2

lat sallust phi002 perseus lat3

Bellum me gerere cum Iugurtha iussistis, quam rem nobilitas aegerrume tulit. quaeso, reputate cum animis vostris, num id mutare melius sit, si quem ex illo globo nobilitatis ad hoc aut aliud tale negotium mittatis, hominem veteris prosapiae ac multarum imaginum et nullius stipendi: scilicet ut in tanta re ignarus omnium trepidet, festinet, sumat aliquem ex populo monitorem offici sui. ita plerumque evenit, ut, quem vos imperare iussistis, is sibi imperatorem alium quaerat. atque ego scio, Quirites, qui, postquam consules facti sunt, et acta maiorum et Graecorum militaria praecepta legere coeperint: praeposteri homines, nam gerere quam fieri tempore posterius, re atque usu prius est. conparate nunc, Quirites, cum illorum superbia me hominem novom. quae illi audire aut legere solent, eorum partem vidi, alia egomet gessi; quae illi litteris, ea ego militando didici. nunc vos existumate, facta an dicta pluris sint. contemnunt novitatem meam, ego illorum ignaviam; mihi fortuna, illis probra obiectantur. quamquam ego naturam unam et communem omnium existumo, sed fortissumum quemque generosissumum. ac si iam ex patribus Albini aut Bestiae quaeri posset, mene an illos ex se gigni maluerint, quid responsuros creditis nisi sese liberos quam optumos voluisse? quod si iure me despiciunt, faciant item maioribus suis, quibus, uti mihi, ex virtute nobilitas coepit. invident honori meo: ergo invideant labori, innocentiae, periculis etiam meis, quoniam per haec illum cepi. verum homines corrupti superbia ita aetatem agunt, quasi vostros honores contemnant; ita hos petunt, quasi honeste vixerint. ne illi falsi sunt, qui divorsissumas res pariter expectant, ignaviae voluptatem et praemia virtutis. atque etiam, quod apud vos aut in senatu verba faciunt, pleraque oratione maiores suos extollunt: eorum fortia facta memorando clariores sese putant. quod contra est. nam quanto vita illorum praeclarior, tanto horum socordia flagitiosior. et profecto ita se res habet: maiorum gloria posteris quasi lumen est, neque bona neque mala eorum in occulto patitur. huiusce rei ego inopiam fateor, Quirites, verum, id quod multo praeclarius est, meamet facta mihi dicere licet. nunc videte, quam iniqui sint. quod ex aliena virtute sibi adrogant, id mihi ex mea non concedunt, scilicet quia imagines hon habeo et quia mihi nova nobilitas est, quam certe peperisse melius est quam acceptam corrupisse.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable