Passage
Sallust, Historiae Macr.p2
lat sallust phi003 perseus lat2
Quamquam omnes alii creati pro iure vostro vim cunctam et imperia sua gratia aut spe aut praemiis in vos convortere meliusque habent mercede delinquere quam gratis recte facere. itaque omnes concessere iam in pau- corum dominationem, qui per militare nomen aerarium exercitus regna provincias occupavere et arcem habent ex spoliis vostris, quom interim more pecorum vos multitudo singulis habendos fruendosque praebetis, exuti omnibus, quae maiores reliquere; nisi quia vobismet ipsi per suffragia, ut praesides olim, nunc dominos destinatis. itaque concessere illuc omnes, at mox, si vo- stra receperitis, ad vos plerique. raris enim animus est ad ea, quae placent, defendunda, ceteri validiorum sunt. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable