Passage
Sallust, Historiae Macr.p3
lat sallust phi003 perseus lat2
An dubium habetis, num officere quid vobis uno animo pergentibus possit, quos languidos socordesque perti- muere? nisi forte C. Cotta, ex factione media consul, aliter quam metu iura quaedam tribunis plebis restituit. et quamquam L. Sicinius primus de potestate tribunicia loqui ausus mussantibus vobis circumventus erat, tamen prius illi invidiam metuere, quam vos iniuriae pertaesum est. quod ego nequeo satis mirari, Quirites; nam spem frustra fuisse intellexistis. Sulla mortuo, qui scelestum inposuerat servitium, finem mali credebatis: ortus est longe saevior Catulus. tumultus intercessit Bruto et Mamerco consulibus. dein C. Curio ad exitium usque insontis tribuni dominatus est. Lucullus superiore anno quantis animis ierit in L. Quintium, vidistis. quantae denique nunc mihi turbae concitantur! quae profecto in cassum agebantur, si prius quam vos serviundi finem, illi dominationis facturi erant: praesertim quom his civilibus armis dicta alia, sed certatum utrimque de dominatione in vobis sit. itaque cetera ex licentia aut odio aut avaritia in tempus arsere; permansit una res modo, quae utrimque quaesita est, et erepta in posterum: vis tribunicia, telum a maioribus libertati paratum. quod ego vos moneo quaesoque ut animadvortatis neu nomina rerum ad ignaviam mutantes otium pro servitio appelletis. quo iam ipso frui, si vera et honesta flagitium superaverit, non est condicio: fuisset, si omnino quiessetis. nunc animum advortere et, nisi viceritis, quoniam omnis iniuria gravitate tutior est, artius habebunt. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable