LOGOI

Passage

Sallust, Historiae Mithr.p4

lat sallust phi003 perseus lat2

Nunc quaeso considera, nobis oppressis utrum firmiorem te ad resistundum an finem belli futurum putes? scio equidem tibi magnas opes virorum, armorum et auri esse; et ea re a nobis ad societatem, ab illis ad praedam pe- teris. ceterum consilium est, Tigranis regno integro meis militibus belli prudentibus procul ab domo parvo labore per nostra corpora bellum conficere, quo neque vincere neque vinci sine tuo periculo possumus. an ignoras Romanos, postquam ad occidentem pergentibus finem Oceanus fecit, arma huc convortisse? neque quicquam a principio nisi raptum habere, domum coniuges agros imperium? convenas olim sine patria parentibus, peste conditos orbis terrarum; quibus non humana ulla neque divina obstant, quin socios amicos, procul iuxta sitos, inopes potentisque trahant excindant, omniaque non serva et maxume regna hostilia ducant? namque pauci libertatem, pars magna iustos dominos volunt; nos suspecti sumus aemuli et in tempore vindices adfuturi. tu vero, quoi Seleucea, maxuma urbium, regnumque Persidis inclutis divitiis est, quid ab illis nisi dolum in praesens et postea bellum expectas? Romani arma in omnis habent, acerruma in eos, quibus victis spolia maxuma sunt; audendo et fallundo et bella ex bellis serundo magni facti: per hunc morem extinguent omnia aut occident. quod haud difficile est, si tu Mesopotamia, nos Armenia circumgredimur exercitum sine frumento, sine auxiliis, fortuna aut nostris vitiis adhuc incolumem. teque illa fama sequetur, auxilio profectum magnis regibus latrones gentium oppressisse. quod uti facias, moneo hortorque, neu malis pernicie nostra tuam prolatare quam societate victor fieri.'

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable