LOGOI

Passage

Sallust, Historiae Phil.p3

lat sallust phi003 perseus lat2

An expectatis, dum exercitu rursus admoto ferro atque flamma urbem invadat? quod multo propius est ab eo quo agitat statu, quam ex pace et concordia ad arma civilia. quae ille advorsum divina et humana omnia cepit, non pro sua aut quorum simulat iniuria, sed legum ac libertatis subvortundae. agitur enim ac laceratur animi cupidine et noxarum metu, expers consili, inquies, haec atque illa temptans; metuit otium, odit bellum; luxu atque licentia carendum videt atque interim abutitur vostra socordia. neque mihi satis consili est, metum an ignaviam an dementiam eam appellem, qui videmini tanta mala quasi fulmen optare se quisque ne attingat, sed prohibere ne conari quidem.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable