Passage
Sallust, Historiae Phil.p4
lat sallust phi003 perseus lat2
et quaeso considerate, quam convorsa rerum natura sit. antea malum publicum occulte, auxilia palam instrue- bantur, et eo boni malos facile anteibant; nunc pax et concordia disturbantur palam, defenduntur occulte. quibus illa placent, in armis sunt, vos in metu. quid expectatis? nisi forte pudet aut piget recte facere. an Lepidi mandata animos movere? qui placere ait sua quoique reddi et aliena tenet; belli iura rescindi, quom ipse armis cogat; civitatem confirmari, quibus ademptam negat; concordiae gratia tribuniciam potestatem restitui, ex qua omnes discordiae accensae. pessume omnium atque inpudentissume, tibine egestas civium et luctus curae sunt? quoi nihil est domi nisi armis partum aut per iniuriam. alterum consulatum petis, quasi primum reddideris, bello concordiam quaeris, quo parta disturbatur, nostri proditor, istis infidus, hostis omnium bonorum. ut te neque hominum neque deorum pudet, quos per fidem aut periurio violasti! qui quando talis es, maneas in sententia et retineas arma, te hortor, neu prolatandis seditioni- bus, inquies ipse, nos in sollicitudine attineas. neque te provinciae neque leges neque di penates civem patiuntur. perge qua coeptas, ut quam maturrume merita invenias. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable