LOGOI

Passage

Sallust, Historiae Phil.p5

lat sallust phi003 perseus lat2

Vos autem, patres conscripti, quo usque cunctando rem publicam intutam patiemini et verbis arma temptabitis? dilectus advorsum vos habiti, pecuniae publice et privatim extortae, praesidia deducta atque inposita: ex lubidine leges imperantur, quom interim vos legatos et decreta paratis. quanto mehercule avidius pacem petieritis, tanto bellum acrius erit, quom intelleget se metu magis quam aequo et bono sustentatum. nam qui turbas et caedem civium odisse ait et ob id armato Lepido vos inermos retinet, quae victis toleranda sunt, ea quom facere possitis, patiamini potius censet. ita illi a vobis pacem, vobis ab illo bellum suadet. haec si placent, si tanta torpedo animos oppressit, ut obliti scelerum Cinnae, quoius in urbem reditu decus ordinis huius interiit, nihilo minus vos atque coniuges et liberos Lepido permissuri sitis, quid opus decretis, quid auxilio Catuli? quin is et alii boni rem publicam frustra curant. agite ut lubet, parate vobis Cethegi atque alia proditorum patrocinia, qui rapinas et incendia instaurare cupiunt et rursus advorsum deos penatis manus armare. sin libertas et vera magis placent, decernite digna nomine et augete ingenium viris fortibus. adest novos exercitus, ad hoc coloniae veterum militum, nobilitas omnis, duces optumi: fortuna meliores sequitur. iam illa, quae socordia nostra conlecta sunt, dilabentur.

Provenance