LOGOI

Passage

Seneca, De Beneficiis 1.14.1

lat seneca phi013 perseus lat2

Ad propositum nunc revertamur. Beneficium si qui quibuslibet dat, nulli gratum est ; nemo se stabularii aut cauponis hospitem iudicat nec convivam dantis epulum, ubi dici potest : " Quid enim in me contulit ? Nempe hoc, quod et in illum vix bene notum sibi et in illum etiam inimicum ac turpissimum hominem. Numquid enim me dignum iudicavit ? Morbo suo morem gessit ! " Quod voles gratum esse, rarum effice; quivis patitur sibi imputari.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable