Passage
Seneca, De Beneficiis 1.3.9
lat seneca phi013 perseus lat2
Nam praeter ista, quae Hecaton transcribit, tres Chrysippus Gratias ait Iovis et Eurynomes filias esse, aetate autem minores quam Horas, sed meliuscula facie et ideo Veneri datas comites. Matris quoque nomen ad rem iudicat pertinere : Eurynomen enim dictam, quia late patentis patrimonii sit beneficia dividere ; tamquam matri post filias soleat nomen imponi aut poetae vera nomina reddant ! Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable