Passage
Seneca, De Beneficiis 2.14.1
lat seneca phi013 perseus lat2
Sunt quaedam nocitura impetrantibus, quae non dare sed negare beneficium est ; aestimabimus itaque utilitatem potius quam voluntatem petentium. Saepe enim noxia concupiscimus, nec dispicere, quam perniciosa sunt, licet, quia iudicium interpellat adfectus ; sed cum subsedit cupiditas, cum impetus ille flagrantis animi, qui consilium fugat, cecidit, detestamur perniciosos malorum munerum auctores. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable