Passage
Seneca, De Beneficiis 2.3.2
lat seneca phi013 perseus lat2
Ut ille se castiget, quod tardior in rogando fuit, adicias licet familiarem querellam : " Irascor tibi, quod, cum aliquid desiderasses, non olim scire me voluisti, quod tam diligenter rogasti, quod quemquam adhibuisti. Ego vero gratulor mihi, quod experiri animum meum libuit ; postea, quidquid desiderabis, tuo iure exiges ; semel rusticitati tuae ignoscitur." Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable