Passage
Seneca, De Beneficiis 3.1.4
lat seneca phi013 perseus lat2
Illi enim si non solvunt, tamen debent, et extat apud illos vestigium certe meritorum intra malam conscientiam inclusorum ; aliquando ad referendam gratiam converti ex aliqua causa possunt, si illos pudor admonuerit, si subita honestae rei cupiditas, qualis solet ad tempus etiam in malis pectoribus exsurgere, si invitaverit facilis occasio ; hic numquam fieri gratus potest, cui beneficium totum elapsum est. Et utrum tu peiorem vocas, apud quem gratia beneficii intercidit, an apud quem etiam memoria ? Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable