Passage
Seneca, De Beneficiis 3.10.3
lat seneca phi013 perseus lat2
Quam deinde poenam ingratis constituimus ? Unam omnibus, cum disparia sint ? Inaequalem et pro cuiusque beneficio maiorem, aut minorem ? Age, intra pecuniam versabitur taxatio. Quid, quod quaedam vitae beneficia sunt et maiora vita ? His quae pronuntiantur poena ? Minor beneficio ? Iniqua est. Par et capitalis ? Quid inhumanius quam cruentos esse beneficiorum exitus ? Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable