Passage
Seneca, De Beneficiis 3.29.7
lat seneca phi013 perseus lat2
Nisi me nutrix aluisset infantem, nihil eorum, quae consilio ac manu gero, facere potuissem nec in hanc emergere nominis claritatem, quam civili ac militari industria merui ; numquid tamen ideo maximis operibus praeferes nutricis officium ? Atqui quid interest, cum aeque sine patris beneficio quam sine nutricis non potuerim ad ulteriora procedere ? Quod si initio meo, quidquid iam possum, debeo, cogita non esse initium mei patrem, ne avum quidem ; semper enim erit ulterius aliquid, ex quo originis proximae origo descendat. Atqui nemo dicet me plus debere ignotis et ultra memoriam positis maioribus quam patri; plus autem debeo, si hoc ipsum, quod genuit me pater meus, maioribus debet. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable