Passage
Seneca, De Beneficiis 4.22.1
lat seneca phi013 perseus lat2
Nunc illud quoque argumentum quamvis dictum iam reducatur : quid est, quare grati velimus esse, cum morimur, quare singulorum perpendamus officia, quare id agamus in omnem vitam nostram memoria decernente, ne cuius officii videamur obliti ? Nihil iam superest, quo spes porrigatur ; in illo tamen cardine positi abire e rebus humanis quam gratissimi volumus. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable