Passage
Seneca, De Beneficiis 4.4.3
lat seneca phi013 perseus lat2
Quis est autem tam miser, tam neclectus, quis tam duro fato et in poenam genitus, ut non tantam deorum munificentiam senserit ? Ipsos illos complorantes sortem suam et querulos circumspice : invenies non ex toto beneficiorum caelestium expertes, neminem esse, ad quem non aliquid ex illo benignissimo fonte manaverit. Parum est autem id, quod nascentibus ex aequo distribuitur ? Ut quae secuntur inaequali dispensata mensura transeamus, parum dedit natura, cum se dedit? Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable