Passage
Seneca, De Beneficiis 5.11.1
lat seneca phi013 perseus lat2
Venio nunc ad ultimam partem. Qui gratiam refert, aliquid debet impendere, sicut, qui solvit, pecuniam ; nihil autem impendit, qui gratiam sibi refert, non magis quam consequitur, qui beneficium a se accepit. Beneficium et gratiae relatio ultro citro ire debent ; intra unum hominem non est vicissitudo. Qui gratiam refert, invicem prodest ei, a quo consecutus est aliquid. Qui sibi gratiam refert, cui prodest ? Sibi. Et quis non alio loco relationem gratiae, alio beneficium cogitat ? Qui gratiam refert sibi, sibi prodest. Et quis umquam ingratus hoc noluit facere ? Immo quis non ingratus fuit, ut hoc faceret ? Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable