Passage
Seneca, De Beneficiis 5.12.2
lat seneca phi013 perseus lat2
Quid enim boni est nodos operose solvere, quos ipse, ut solveres, feceris ? Sed quemadmodum quaedam in oblectamentum ac iocum sic inligantur, ut eorum solutio imperito difficilis sit, quae illi, qui implicuit, sine ullo negotio paret, quia commissuras eorum et moras novit, nihilo minus illa habent aliquam voluptatem (temptant enim acumen animorum et intentionem excitant), ita haec, quae videntur callida et insidiosa, securitatem ac segnitiam ingeniis auferunt, quibus modo campus, in quo vagentur, sternendus est, modo creperi aliquid et confragosi obiciendum, per quod erepant et sollicite vestigium faciant. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable