LOGOI

Passage

Seneca, De Beneficiis 5.13.3

lat seneca phi013 perseus lat2

"At quomodo ingratum vocas eo non reddito, quod negas esse beneficium ? " Quaedam, etiam si vera non sunt, propter similitudinem eodem vocabulo comprehensa sunt. Sic pyxidem et argenteam et auream dicimus ; sic inlitteratum non ex toto rudem, sed ad litteras altiores non perductum ; sic, qui male vestitum et pannosum vidit, nudum vidisse se dicit. Beneficia ista non sunt, habent tamen beneficii speciem.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable