LOGOI

Passage

Seneca, De Beneficiis 5.7.5

lat seneca phi013 perseus lat2

Quem magis admiraberis, quam qui imperat sibi, quam qui se habet in potestate ? Gentes facilius est barbaras impatientesque arbitrii alieni regere, quam animum suum continere et tradere sibi. Platon, inquit, agit Socrati gratias, quod ab illo didicit ; quare Socrates sibi non agat, quod ipse se docuit ? M. Cato ait : ' Quod tibi deerit, a te ipso mutuare.' Quare donare mihi non possim, si commodare possum ? Innumerabilia sunt, in quibus consuetudo nos dividit ;

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable