Passage
Seneca, De Beneficiis 6.19.1
lat seneca phi013 perseus lat2
" Negas," inquit, " ullum dare beneficium eum, qui me gratuita nave per flumen Padum tulit ? " Nego. Aliquid boni facit, beneficium non dat ; facit enim aut sua causa aut utique non mea ; ad summam ne ipse quidem se mihi beneficium iudicat dare, sed aut rei publicae aut viciniae aut ambitioni suae praestat et pro hoc aliud quoddam commodum expectat, quam quod a singulis recepturus est. " Quid ergo ? Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable