LOGOI

Passage

Seneca, De Clementia 1.1.6

lat seneca phi014 perseus lat2

Caesaris prima tempora loquitur nec, quod te imitari velit, exemplar extra te quaerit ; principatus tuus ad gustum exigitur. Difficile hoc fuisset, si non naturalis tibi ista bonitas esset, sed ad tempus sumpta. Nemo enim potest personam diu ferre, ficta cito in naturam suam recidunt ; quibus veritas subest quaeque, ut ita dicam, ex solido enascuntur, tempore ipso in maius meliusque procedunt.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable