Passage
Seneca, De Clementia 1.14.1
lat seneca phi014 perseus lat2
Quod ergo officium eius est ? Quod bonorum parentium, qui obiurgare liberos non numquam blande, non numquam minaciter solent, aliquando admonere etiam verberibus. Numquid aliquis sanus filium a prima offensa exheredat ? Nisi magnae et multae iniuriae patientiam evicerunt, nisi plus est, quod timet, quam quod damnat, non accedit ad decretorium stilum; multa ante temptat, quibus dubiam indolem et peiore iam loco positam revocet ; simul deploratum est, ultima experitur. Nemo ad supplicia exigenda pervenit, nisi qui remedia con- sumpsit. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable