LOGOI

Passage

Seneca, De Clementia 1.5.5

lat seneca phi014 perseus lat2

Magnam fortunam magnus animus decet, qui, nisi se ad illam extulit et altior stetit, illam quoque infra ad terram deducit ; magni autem animi proprium est placidum esse tranquillumque et iniurias atque offensiones superne despicere. Muliebre est furere in ira, ferarum vero nec generosarum quidem prae- mordere et urguere proiectos. Elephanti leonesque transeunt, quae impulerunt; ignobilis bestiae per- tinacia est.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable