LOGOI

Passage

Seneca, Ad Lucilium Epistulae Morales 1.3.4

lat seneca phi015 perseus lat2

Quidam quae tantum amicis committenda sunt, obviis narrant et in quaslibet aures, quicquid illos urserit, exonerant. Quidam rursus etiam carissimorum conscientiam reformidant, et si possent, ne sibi quidem credituri interius premunt omne secretum. Neutrum faciendum est. Utrumque enim vitium est, et omnibus credere et nulli. Sed alterum honestius dixerim vitium, alterum tutius;

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable