Passage
Seneca, Ad Lucilium Epistulae Morales 1.9.22
lat seneca phi015 perseus lat2
Quid ergo? inquis. Si beatum se dixerit ille turpiter dives et ille multorum dominus sed plurium servus, beatus sua sententia fiet? Non quid dicat, sed quid sentiat, refert, nec quid uno die sentiat, sed quid adsidue. Non est autem quod verearis, ne ad indignum res tanta perveniat; nisi sapienti sua non placent. Omnis stultitia laborat fastidio sui. Vale. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable