Passage
Seneca, Ad Lucilium Epistulae Morales 10.82.12
lat seneca phi015 perseus lat2
Omnia ista per se non sunt honesta nec gloriosa, sed quicquid ex illis virtus adiit tractavitque, honestum et gloriosum facit; illa in medio posita sunt; interest, utrum malitia illis an virtus manum admoverit. Mors enim illa, quae in Catone gloriosa est, in Bruto statim turpis est et erubescenda. Hic est enim Brutus, qui cum periturus mortis moras quaereret, ad exonerandum ventrem secessit et evocatus ad mortem iussusque praebere cervicem: praebebo, inquit, ita vivam. Quae dementia est fugere, cum retro ire non possis? Praebebo, inquit, ita vivam. Paene adiecit: vel sub Antonio. O hominem dignum, qui vitae dederetur! Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable