Passage
Seneca, Ad Lucilium Epistulae Morales 10.82.24
lat seneca phi015 perseus lat2
Serpentem illam in Africa saevam et Romanis legionibus bello ipso terribiliorem frustra sagittis fundisque petierunt; ne Pythio quidem venerabilis erat, cum ingens magnitudo pro vastitate corporis solida ferrum et quicquid humanae torserant manus reiceret. Molaribus demum fracta saxis est. Et adversus mortem tu tam minuta iacularis? Subula leonem excipis? Acuta sunt ista, quae dicis: nihil est acutius arista. Quaedam inutilia et inefficacia ipsa subtilitas reddit. Vale. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable