Passage
Seneca, Ad Lucilium Epistulae Morales 10.83.18
lat seneca phi015 perseus lat2
Nam de illo videbimus, an sapientis animus nimio vino turbetur et faciat ebriis solita; interim, si hoc colligere vis virum bonum non debere ebrium fieri, cur syllogismis agis? Dic, quam turpe sit plus sibi ingerere quam capiat et stomachi sui non nosse mensuram, quam multa ebrii faciant, quibus sobrii erubescant, nihil aliud esse ebrietatem quam voluntariam insaniam. Extende in plures dies illum ebrii habitum; numquid de furore dubitabis?