LOGOI

Passage

Seneca, Ad Lucilium Epistulae Morales 10.83.25

lat seneca phi015 perseus lat2

M. Antonium, magnum virum et ingenii nobilis, quae alia res perdidit et in externos mores ac vitia non Romana traiecit quam ebrietas nec minor vino Cleopatrae amor? Haec illum res hostem rei publicae, haec hostibus suis imparem reddidit; haec crudelem fecit, cum capita principum civitatis cenanti referrentur, cum inter apparatissimas epulas luxusque regales ora ac manus proscriptorum recognosceret, cum vino gravis sitiret tamen sanguinem. Intolerabile erat, quod ebrius fiebat, cum haec faceret; quanto intolerabilius, quod haec in ipsa ebrietate faciebat!

Provenance