Passage
Seneca, Ad Lucilium Epistulae Morales 11_13.85.30
lat seneca phi015 perseus lat2
Quod malum est, nocet. Quod nocet, deteriorem facit. Dolor et paupertas deteriorem non faciunt; ergo mala non sunt. Falsum est, inquit, quod proponitis; non enim, si quid nocet, etiam deteriorem facit. Tempestas et procella nocet gubernatori, non tamen illum deteriorem facit. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable