Passage
Seneca, Ad Lucilium Epistulae Morales 11_13.85.31
lat seneca phi015 perseus lat2
Quidam e Stoicis ita adversus hoc respondent: deteriorem fieri gubernaforem gubernatorem tempestate ac procella, quia non possit id, quod proposuit, efficere nec tenere cursum suum; deteriorem illum in arte sua non fieri, in opere fieri. Quibus Peripateticus ergo, inquit, et sapientem deteriorem faciet paupertas, dolor et quicquid aliud tale fuerit. Virtutem enim illi non eripiet, sed opera eius inpediet. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable