Passage
Seneca, Ad Lucilium Epistulae Morales 11_13.85.32
lat seneca phi015 perseus lat2
Hoc recte diceretur, nisi dissimilis esset gubernatoris condicio et sapientis. Huic enim propositum est in vita agenda non utique, quod temptat, efficere, sed omnia recte facere. Gubernatori propositum est utique navem in portum perducere. Artes ministrae sunt, praestare debent, quod promittunt. Sapientia domina reetrixque rectrixque est; artes serviunt vitae, sapientia imperat.