Passage
Seneca, Ad Lucilium Epistulae Morales 11_13.86.11
lat seneca phi015 perseus lat2
Quantae nunc aliqui rusticitatis damnant Scipionem, quod non in caldarium suum latis specularibus diem admiserat, quod non in multa luce decoquebatur et expectabat, ut in balneo concoqueret. O hominem calamitosum! Nesciit vivere. Non saccata aqua lavabatur, sed saepe turbida et, cum plueret vehementius, paene lutulenta. Nec multum eius intererat, an sic lavaretur; veniebat enim ut sudorem illic ablueret, non ut unguentum.