LOGOI

Passage

Seneca, Ad Lucilium Epistulae Morales 11_13.86.5

lat seneca phi015 perseus lat2

In hoc angulo ille Carthaginis horror, cui Roma debet, quod tantum semel capta est, abluebat corpus laboribus rusticis fessum. Exercebat enim opere se terramque, ut mos fuit priscis, ipse subigebat. Sub hoc ille tecto tam sordido stetit, hoc illum pavimentum tam vile sustinuit.

Provenance