LOGOI

Passage

Seneca, Ad Lucilium Epistulae Morales 11_13.87.15

lat seneca phi015 perseus lat2

Quod contemptissimo cuique contingere ac turpissimo potest, bonum non est. Opes autem et lenoni et lanistae contingunt. Ergo non sunt bona. Falsum est, inquiunt, quod proponitis. Nam et in grammatice et in arte medendi aut gubernandi videmus bona humillimis quibusque contingere.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable