Passage
Seneca, Ad Lucilium Epistulae Morales 11_13.87.39
lat seneca phi015 perseus lat2
paupertas non per possessionem dicitur, sed per detractionem vel, ut antiqui dixerunt, orbationem. Graeci κατὰ στέρησιν dicunt. Non quod habeat dicit, sed quod non habeat. Itaque ex multis inanibus nihil inpleri potest; divitias multae res faciunt, non multae inopiae. Aliter, inquit, quam debes, paupertatem intellegis. Paupertas enim est non quae pauca possidet, sed quae multa non possidet; ita non ab eo dicitur, quod habet, sed ab eo, quod ei deest. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable