Passage
Seneca, Ad Lucilium Epistulae Morales 11_13.88.19
lat seneca phi015 perseus lat2
Quid enim, oro te, liberale habent isti ieiuni vomitores, quorum corpora in sagina, animi in macie et veterno sunt? An liberale studium istuc esse iuventuti nostrae credimus, quam maiores nostri rectam exercuerunt hastilia iacere, sudem torquere, equum agitare, arma tractare? Nihil liberos suos docebant, quod discendum esset iacentibus. Sed nec hae nec illae docent aluntve virtutem. Quid enim prodest equum regere et cursum eius freno temperare, adfectibus effrenatissimis abstrahi? Quid prodest multos vincere luctatione vel caestu, ab iracundia vinci? Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable