LOGOI

Passage

Seneca, Ad Lucilium Epistulae Morales 11_13.88.31

lat seneca phi015 perseus lat2

Cum dicatis, inquit, sine liberalibus studiis ad virtutem non perveniri, quemadmodum negatis illa nihil conferre virtuti? Quia nec sine cibo ad virtutem pervenitur, cibus tamen ad virtutem non pertinet. Ligna navi nihil conferunt, quamvis non fiat navis nisi ex lignis. Non est, inquam, cur aliquid putes eius adiutorio fieri, sine quo non potest fieri.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable