Passage
Seneca, Ad Lucilium Epistulae Morales 14.89.15
lat seneca phi015 perseus lat2
Quicquid ex tribus defuit, turbat et cetera. Quid enim prodest inter se aestimati habere omnia, si sis in impetu nimius? Quid prodest impetus repressisse et habere cupiditates in tua potestate, si in ipsa rerum actione tempora ignores nec scias quando quidque et ubi et quemadmodum agi debeat? Aliud est enim dignitates et pretia rerum nosse, aliud articulos, aliud impetus refrenare et ad agenda ire, non ruere. Tunc ergo vita concors sibi est, ubi actio non destituit impetum, impetus ex dignitate rei cuiusque concipitur proinde remissus vel acrior, prout illa digna est peti. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable