Passage
Seneca, Ad Lucilium Epistulae Morales 14.90.16.p2
lat seneca phi015 perseus lat2
Illa noluit esse districtos. Ad quaecumque nos cogebat, instruxit. Frigus intolerabilest corpori nudo. Quid ergo? Non pelles ferarum et aliorum animalium a frigore satis abundeque defendere queunt? Non corticibus arborum pleraeque gentes tegunt corpora? Non avium plumae in usum vestis conseruntur? Non hodieque magna Scytharum pars tergis vulpium induitur ac murum, quae tactu mollia et inpenetrabilia ventis sunt? Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable