Passage
Seneca, Ad Lucilium Epistulae Morales 14.90.24
lat seneca phi015 perseus lat2
Omnia ista ratio quidem, sed non recta ratio commenta est. Hominis enim, non sapientis inventa sunt, tam mehercules quam navigia, quibus amnes quibusque maria transimus aptatis ad excipiendum ventorum impetum velis et additis a tergo gubernaculis, quae huc atque illuc cursum navigii torqueant Exemplum a piscibus tractum est, qui cauda reguntur et levi eius in utrumque momento velocitatem suam flectunt. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable