Passage
Seneca, Ad Lucilium Epistulae Morales 14.90.31
lat seneca phi015 perseus lat2
Anacharsis, inquit, invenit rotam figuli, cuius circuitu vasa formantur. Deinde quia apud Homerum invenitur figuli rota, malunt videri versus falsos esse quam fabulam. Ego nec Anacharsim auctorem huius rei fuisse contendo et, si fuit, sapiens quidem hoc invenit, sed non tamquam sapiens, sicut multa sapientes faciunt, qua homines sunt, non qua sapientes. Puta velocissimum esse sapientem; cursu omnes anteibit, qua velox est, non qua sapiens. Cuperem Posidonio aliquem vitrearium ostendere, qui spiritu vitrum in habitus plurimos format, qui vix diligenti manu effingerentur. Haec inventa sunt, postquam sapientiam invenire desîmus. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable